Page 29

veikko_1_2017

Epitome Latina Salvete omnes, iuniores et seniores! Ut scimus, Norssi, schola nostra, hoc anno diem natalem centensimum quinquagesimum habet. De hac historia longissima in multis scriptis narravimus. Etiam nonnulli ioci carminaque ex Veikkonibus veteribus extracta in his paginis edita sunt. Anno MDCCCLXXXVII schola nostra locus tirocinii futurorum magistrorum factus est. Plurimi auscultantes discipulis nostris diplicent, forsitan quia pauci sciunt valorem eorum. Audivimus Norssi sine auscultantibus fortasse non iam exsistere. Aliqua consilia proponimus, ut auscultantes et discipuli melius cooperari possint. Anno MCMLXXII Norssi in scholam non solum puerorum sed etiam puellarum mutata est. Illis temporibus Veikkoni multi periodici aemuli fuisse videntur. Narramus de his periodicis radicalibus et etiam de pristino discipulo radicali Pentti Saarikoski. Praeterea res hodiernas tractamus. Memorias magistrorum optimas et pessimas audimus et interrogationem lectoris philosophiae habemus. Sine dubio verba magistrorum legere potestis etiam in paginis ”Dicta”, quae in hoc Veikkone solito plures sunt. Akseli Eugenioque scripserunt. Veikko 1/2017 29


veikko_1_2017
To see the actual publication please follow the link above